- PHYLLA
- I.PHYLLAGraece φύλλα, i. e. folia, dicebantur olim fasciolae, quae e mitra seu capitis muliebris redimiculo dependebant, flo rum instar, Onuphrius de vocibus Eccles. apud Anselmum Solerium, de Pileo sect. 6. Vide supra Mithra.Ab eadem voce Phyllobolia vocata est apud Athenienses consuetudo floribus foliisque tumulos (in funeribus) spargendi, ut Polyxenae factum legimus, apud Euripidem, myrti foliis, Electr. v. 512.———— Θύμβῳ δ᾿ ἀμφέθηκε μυρσίνας,———— Sepulchro circumposuit myrtos.Idem moris in Italia obtinuisse, videtur indigitare Varro, de Lingua Lat. l. 6. Sepuschrum ferunt frondes. Minut. Felix item dicens, Coronas etiam sepulchris denegatis, etc. Et paulo post, Addunt nunc etiam lanam. Sed et sequioriaevô, apud Graecos, Phyllobolia adhibita est, cum quis in publicis ludis victoriam reportâsset; nec in eos solum, sed et in Parentes illirum, inter alia publicae laetitiae signa, flores foliaque conici consueverunt. VideFranc. Rossarum, Archaeol. Att. l. 5. c. 32. In eadem Atheniensium Rep. foliis quoque, sicut et fabis, calculorum vice, in suffragiis ferendis usi sunt. Ita enim Pollus, l. 8. c. 5. Φύλλοις δὲ ἐψηφίζοντο οἱ κατὰ δήμους δικάζοντες, οἷς ἐπέγραφον, εἴ τις ὡς παρέγγραπτος ἐκρίνετο. Hinc οἱ ἐκφυλλοφορηθέντες, qui popularium suffragiis damnati. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL: Atticas et infra, in voce Suffragium.II.PHYLLAuxor Demetrii Poliorcetae, ex qua Stratonicen. Selecui uxorem, suscepit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.